texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 190a

title. THEONOE.

  1. Thestor mantis habuit Calchantem filium et Leucippen filiam et Theonoen, quam ludentem a mari piratae rapuerunt et detulerunt in Cariam; quam rex Icarus sibi in concubinatum emit.

  2. Thestor autem filia amissa inquisitum profectus est, qui naufragio in terram Cariam uenit, et in uincula est coniectus ibi ubi et Theonoe morabatur.

  3. Leucippe autem patre et sorore amissis, Delphos petit an eorum foret inuestigatio. tum Apollo respondit, Pro meo sacerdote per terras uade, et eos reperies.

  4. Leucippe sorte audita capillos totondit, atque pro iuuene sacerdote circum terras exit inuestigatum. quae cum in Cariam deuenisset et Theonoe eam uidisset, aestimans sacerdotem esse, in amorem eius incidit, iubet-que ad se perduci ut cum eo concumberet.

  5. illa autem quia femina erat, negat id posse fieri; Theonoe irata iubet sacerdotem includi in cubiculum atque aliquem ex ergastulo uenire qui sacerdotem interficeret.

  6. quem ad interficiendum mittitur senex Thestor imprudens ad filiam suam; quem Theonoe non agnouit, dat-que ei gladium et iubet eum sacerdotem interficere. qui cum intrasset et gladium teneret, Thestorem se uocitari dixit; duabus filiis Leucippe et Theonoe amissis ad hoc exitium uenisse ut sibi scelus imperaretur.

  7. quod ille in se cum conuertisset et uellet ipsum se interficere, Leucippe audito patris nomine gladium ei extorsit; quae ad reginam interficiendam ut ueniret, patrem Thestorem in adiutorio uocauit; Theonoe patris nomine audito indicat se filiam esse eius. Icarus autem rex agnitione facta cum muneribus eum in patriam remisit.


previous: 189a next: 191a