texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 191a

title. REX MIDAS.

  1. Midas rex Mygdonius filius Matris deae a Timolo . . . . sumptus eo tempore quo Apollo cum Marsya uel Pane fistula certauit. quod cum Timolus uictoriam Apollini daret, Midas dixit Marsyae potius dandam.

  2. tunc Apollo indignatus Midae dixit, Quale cor in iudicando habuisti, tales et auriculas habebis. quibus auditis effecit ut asininas haberet aures.

  3. eo tempore Liber pater cum exercitum in Indiam duceret Silenus aberrauit, quem Midas exercitum hospitio liberaliter accepit atque ducem dedit qui eum in comitatum Liberi deduceret.

  4. at Midae Liber pater ob beneficium deoptandi dedit potestatem, ut quicquid uellet peteret a se. quod Midas petiit ut quicquid tetigisset aurum fieret. quod cum impetrasset et in regiam uenisset, quicquid tetigerat aurum fiebat.

  5. cum iam fame cruciaretur, petit a Libero ut sibi speciosum donum eriperet; quem Liber iussit in flumine Pactolo se abluere, cuius corpus aquam cum tetigisset facta est colore aureo; quod flumen nunc Chrysorrhoas appellatur in Lydia.


previous: 190a next: 192a