texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 192a

title. HYAS.

  1. Atlas ex Pleione siue Oceanitide duodecim filias habuit et filium Hyantem, quem ab apro uel leone occisum dum lugent sorores, ab eo luctu consumptae sunt.

  2. ex his quinque primae inter sidera relatae locum habent inter cornua Tauri, Phaesyla Ambrosia Coronis Eudora Polyxo, quae a fratris nomine appellantur Hyades; easdem Latine Suculas uocant.

  3. quidam aiunt in modum Υ litterae positas inde Hyades dici; nonnulli quod cum oriantur pluuias efficiunt, est autem Graece ὕειν pluere; sunt qui existiment ideo has in sideribus esse quod fuerint nutrices Liberi patris, quas Lycurgus ex insula Naxo ediderat.

  4. ceterae sorores postea luctu consumptae sidera facta sunt, et quia plures essent Pleiades dictae. nonnulli existimant ita nominatas quia inter se coniunctae, quod est πλησίον, adeo enim confertae sunt ut uix numerentur, nec unquam ullius oculis certum est sex an septem existimentur.

  5. earum nomina haec sunt, Electra Alcyone Celaeno Merope Sterope Taygeta et Maia, ex quibus Electren negant apparere propter Dardanum amissum Troiam-que sibi ereptam; alii existimant Meropen conspicere erubescere quia mortalem uirum acceperit, cum ceterae deos haberent;

  6. ob eam-que rem de choro sororum expulsa maerens crinem solutum gerit, quae cometes appellatur siue longodes, quia in longitudinem producitur, siue xiphias quia gladii mucronis effigiem producit; ea autem stella luctum portendit.


previous: 191a next: 193a