texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 194a

title. ARION.

  1. Arion Methymnaeus cum esset arte citharae potens, rex Pyranthus Corinthius eum dilexit; qui cum a rege petiisset per ciuitates artem suam illustrare et magnum patrimonium acquisisset, consenserunt famuli cum nautis ut eum interficerent.

  2. cui Apollo in quietem uenit ei-que dixit ut ornatu suo et corona decantaret et eis se traderet qui ei praesidio uenissent. quem cum famuli et nautae uellent interficere, petit ab eis ut ante decantaret.

  3. cum autem citharae sonus et uox eius audiretur, delphini circa nauem uenerunt, quibus ille uisis se praecipitauit, qui eum sublatum attulerunt Corinthum ad regem Pyranthum. qui cum ad terram exisset, cupidus uiae delphinum in mare non propulit, qui ibi exanimatus est.

  4. qui cum casus suos Pyrantho narrasset, iussit Pyranthus delphinum sepeliri et ei monimentum fieri. post paucum tempus nuntiatur Pyrantho nauem Corinthum delatum tempestate in qua Arion uectatus fuerat.

  5. quos cum perduci ad se imperasset et de Arione inquireret, dixerunt eum obisse et eum se sepulturae tradidisse. quibus rex respondit, Crastino die ad delphini monimentum iurabitis.

  6. ob id factum eos custodiri imperauit atque Arionem iussit ita ornatum quomodo se praecipitauerat in monimento delphini mane delitescere.

  7. cum autem rex eos adduxisset iussiset-que per delphini manes iurare Arionem obisse, Arion de monimento prodit; quod illi stupentes qua diuinitate seruatus esset, obmutuerunt.

  8. quos rex iussit ad delphini monimentum crucifigi. Apollo autem propter artem citharae Arionem et delphinum in astris posuit.


previous: 193a next: 195a