Rigorously curated citable Latin texts
title. SCYLLA ALTERA.
Scylla Crataeidis fluminis filia uirgo formosissima dicitur fuisse. hanc Glaucus amauit, Glaucum autem Circe Solis filia.
Scylla autem cum assueta esset in mari lauari, Circe Solis filia propter zelum medicamentis aquam inquinauit, quo Scylla cum descendisset, ab inguinibus eius canes sunt nati atque ferox facta; quae iniurias suas exsecuta est, nam Ulixem praenauigantem sociis spoliauit.
previous: 198a | next: 200a |