texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 19pr

title. PHINEUS.

  1. Phineus Agenoris filius Thrax ex Cleopatra habuit filios duos. hi a patre nouercae crimine excaecati sunt.

  2. huic etiam Phineo Apollo augurium dicitur dedisse; hic deorum consilia cum enuntiaret, ab Ioue est excaecatus, et apposuit ei Harpyias, qui Iouis canes esse dicuntur, quae escam ab ore eius auferrent.

  3. huc cum Argonautae deuenissent et eum iter ut demonstraret rogarent, dixit se demonstraturum si eum poena liberarent. tunc Zetes et Calais, Aquilonis uenti et Orithyiae filii, qui pennas in capite et in pedibus habuisse dicuntur, Harpyias fugauerunt in insulas Strophadas et Phineum poena liberarunt.

  4. quibus monstrauit quomodo Symplegadas transirent, ut columbam mitterent; quae petrae cum concurrissent, in recessu earum . . . . . . . . . illi retro refugerent. Argonautae beneficio Phinei Symplegadas transierunt.


previous: 18pr next: 20pr