Rigorously curated citable Latin texts
title. AUTOLYCUS.
Mercurius Autolyco, ex Chione quem procreauerat, muneri dedit ut furacissimus esset nec deprehenderetur in furto, ut quicquid surripuisset in quamcunque effigiem uellet transmutaretur, ex albo in nigrum uel ex nigro in album, in cornutum ex mutilo, in mutilum ex cornuto.
is cum Sisyphi pecus assidue inuolaret nec ab eo posset deprehendi, sensit eum furtum sibi facere, quod illius numerus augebatur et suus minuebatur.
qui ut eum deprehenderet, in pecorum ungulis notam imposuit. qui cum solito more inuolasset et Sisyphus ad eum uenisset, et pecora sua ex ungulis deprehendit quae ille inuolauerat et abduxit.
qui cum ibi moraretur, Sisyphus Anticliam Autolyci filiam compressit, quae postea Laertae data est in coniugium, ex qua natus est Ulixes. ideo nonnulli auctores dicunt Σισύφειον. ob hoc Ulixes uersutus fuit.
previous: 200a | next: 202a |