texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 219_218

title. ARCHELAUS.

  1. Archelaus Temeni filius exsul a fratribus eiectus in Macedoniam ad regem Cisseum uenit, qui cum a finitimis oppugnaretur Archelao regnum et filiam in coniugium dare pollicetur si se ab hoste tutatus esset Archelaus, quia ab Hercule esset oriundus, nam Temenus Herculis filius fuit.

  2. qui hostes uno proelio fugauit et ab rege pollicita petit. ille ab amicis dissuasus fidem fraudauit eum-que per dolum interficere uoluit.

  3. itaque foueam iussit fieri et multos carbones eo ingeri et incendi et super uirgulta tenuia poni, quo cum Archelaus uenisset ut decideret.

  4. hoc regis seruus Archelao patefecit; qui re cognita dicit se cum rege colloqui uelle secreto; arbitris semotis Archelaus regem arreptum in foueam coniecit atque ita eum perdidit.

  5. inde profugit ex responso Apollinis in Macedoniam capra duce, oppidum-que ex nomine caprae Aegeas constituit. ab hoc Alexander Magnus oriundus esse dicitur.


previous: 207_218 next: 220_218