texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 21pr

title. PHRIXI FILII.

  1. Argonautae cum per Cyaneas cautes, quae dicuntur petrae Symplegades, intrassent mare quod dicitur Euxinum et errarent, uoluntate Iunonis delati sunt ad insulam Diam.

  2. ibi inuenerunt naufragos nudos atque inopes Phrixi et Chalciopes filios Argum Phrontidem Melam Cylindrum; qui cum casus suos exposuissent Iasoni, se cum ad auum festinarent Athamanta ire naufragio facto ibi esse eiectos, quos Iason receptos auxilio iuuit; qui Iasonem Colchos perduxerunt per flumen Thermodoontem.

  3. et cum iam non longe essent a Colchis, iusserunt nauem in occulto collocari, et uenerunt ad matrem Chalciopen Medeae sororem, indicant-que Iasonis beneficia et cur uenissent. tunc Chalciope de Medea indicat, perducit-que eam cum filiis suis ad Iasonem.

  4. quae cum eum uidisset, agnouit quem in somniis adamauerat Iunonis impulsu, omnia-que ei pollicetur, et perducunt eum ad templum.


previous: 20pr next: 22pr