texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 220_218

title. CURA.

  1. Cura cum quendam fluuium transiret, uidit cretosum lutum, sustulit cogitabunda et coepit fingere hominem. dum deliberat se+cum quidnam fecisset, interuenit Iouis; rogat eum Cura ut ei daret spiritum, quod facile ab Ioue impetrauit.

  2. cui cum uellet Cura nomen suum imponere, Iouis prohibuit suum-que nomen ei dandum esse dixit. dum de nomine Cura et Iouis disceptarent, surrexit et Tellus suum-que nomen ei imponi debere dicebat, quandoquidem corpus suum praebuisset.

  3. sumpserunt Saturnum iudicem; quibus Saturnus secus uidetur iudicasse: Tu Iouis quoniam spiritum dedisti . . . . . . . . . . corpus recipito. Cura quoniam prima eum finxit, quamdiu uixerit Cura eum possideat; sed quoniam de nomine eius controuersia est, homo uocetur quoniam ex humo uidetur esse factus.


previous: 219_218 next: 221_218