texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 22pr

title. AEETA.

  1. Aeetae Solis filio erat responsum tam diu eum regnum habiturum quamdiu ea pellis quam Phrixus consecrauerat in fano Martis esset.

  2. itaque Aeeta Iasoni hanc simultatem constituit, si uellet pellem auratam auferre, tauros aeripedes qui flammas naribus spirabant iungeret adamanteo iugo, et araret dentes-que draconis ex galea sereret, ex quibus gens armatorum statim enascerentur et se mutuo interficeret.

  3. Iuno autem Iasonem ob id semper uoluit seruatum quod, cum ad flumen uenisset uolens hominum mentes temptare, anum se simulauit et rogauit ut se transferrent; cum ceteri qui transierant despexissent, ille transtulit eam.

  4. itaque cum sciret Iasonem sine Medeae consilio imperata perficere non posse, petit a Venere ut Medeae amorem iniceret. Iason a Medea Veneris impulsu amatus est; eius opera ab omni periculo liberatus est. nam cum tauris arasset et armati essent enati, Medeae monitu lapidem inter eos abiecit; illi inter se pugnantes alius alium interfecerunt. dracone autem uenenis sopito, pellem de fano sustulit, in patriam-que cum Medea est profectus.


previous: 21pr next: 23pr