Rigorously curated citable Latin texts
title. ABSYRTUS.
Aeeta ut resciit Medeam cum Iasone profugisse, naue comparata misit Absyrtum filium cum satellitibus armatis ad eam perse-quendam. qui cum in Adriatico mari in Histria eam persecutus esset ad Alcinoum regem, et uellet armis contendere, Alcinous se inter eos interposuit, ne bellarent; quem iudicem sumpserunt, qui eos in posterum distulit.
qui cum tristior esset et interrogatus est a coniuge Arete quae causa esset tristitiae, dixit se iudicem sumptum a duabus diuersis ciuitatibus, inter Colchos et Argiuos. quem cum interrogaret Arete quidnam esset iudicaturus, respondit Alcinous, si uirgo fuerit Medea, parenti redditurum, sin autem mulier, coniugi.
hoc cum audiuit Arete a coniuge, mittit nuntium ad Iasonem, et is Medeam noctu in antro deuirginauit. postero autem die cum ad iudicium uenissent et Medea mulier esset inuenta, coniugi est tradita.
nihilominus cum profecti essent, Absyrtus timens patris praecepta persecutus est eos in insulam Mineruae; ibi cum sacrificaret Mineruae Iason et Absyrtus interuenisset, ab Iasone est interfectus. cuius corpus Medea sepulturae dedit, atque inde profecti sunt.
Colchi qui cum Absyrto uenerant, timentes Aeetam, illic remanserunt, oppidum-que condiderunt quod ab Absyrti nomine Absoron appellarunt. haec autem insula posita est in Histria contra Polam, iuncta insulae cantae.
previous: 22pr | next: 24pr |