Rigorously curated citable Latin texts
title. QUAE SE IPSAE INTERFECERUNT.
Hecuba Cissei filia, siue Dymantis, uxor Priami, in mare se praecipitauit, unde Cyneum mare est dictum, quoniam in canem fuerat conuersa. Ino Cadmi filia in mare se praecipitauit cum Melicerte filio. Anticlia Autolyci filia mater Ulixis nuntio falso audito de Ulixe ipsa se interfecit.
Stheneboea Iobatis filia, uxor Proeti, propter amorem Bellerophontis. Euadne Phylaci filia propter Capaneum coniugem qui apud Thebas perierat in eandem pyram se coniecit. Aethra Pitthei filia propter filiorum mortem ipsa se interfecit.
Deianira Oenei filia propter Herculem, decepta a Nesso quod ei tunicam miserat in qua conflagrauit. Laodamia Acasti filia propter desiderium Protesilai mariti. Hippodamia Oenomai filia uxor Pelopis quod eius suasu Chrysippus occisus est.
Neaera Autolyci filia propter Hippothoi filii mortem. Alcestis Peliae filia propter Admetum coniugem uicaria morte obiit. Iliona Priami filia propter casus parentum suorum.
Themisto Hypsei filia, impulsu Inus quod filios suos occidit. Erigone Icari filia propter interitum patris suspendio se necauit. Phaedra Minois filia propter Hippolytum priuignum suum suspendio se necauit ob amorem.
Phyllis propter Demophoonta Thesei filium ipsa se suspendio necauit. Canace Aeoli filia propter amorem Macarei fratris ipsa se interfecit. Byblis Mileti filia propter amorem Cauni fratris ipsa se interfecit.
Calypso Atlantis filia propter amorem Ulixis ipsa se interfecit. Dido Beli filia propter Aeneae amorem se occidit. Iocasta Menoecei filia propter interitum filiorum et nefas.
Antigona Oedipodis filia propter sepulturam Polynicis. Pelopia Thyestis filia propter scelus patris. Thisbe Babylonia propter Pyramum, quod ipse se interfecerat. Semiramis in Babylonia equo amisso in pyram se coniecit.
previous: 242_237 | next: 244_237 |