Rigorously curated citable Latin texts
title. IASON: PELIADES.
Iason cum Peliae patrui sui iussu tot pericula adisset, cogitare coepit quomodo eum sine suspicione interficeret. hoc Medea se facturam pollicetur.
itaque cum iam longe a Colchis essent, nauem iussit in occulto collocari et ipsa ad Peliae filias pro sacerdote Dianae uenit; eis pollicetur se patrem earum Pelian ex sene iuuenem facturam, id-que Alcestis maior filia negauit fieri posse.
Medea quo facilius eam perduceret ad suam uoluntatem, caliginem eis obiecit et ex uenenis multa miracula fecit quae ueri similia esse uiderentur, arietem-que uetulum in aënum coniecit, unde agnus pulcherrimus prosiluisse uisus est.
eodem-que modo unde Peliades, id est Alcestis Pelopia Medusa Pisidice Hippothoe, Medeae impulsu patrem suum occisum in aëno coxerunt. cum se deceptas esse uiderent, a patria profugerunt.
at Iason, signo a Medea accepto, regia est potitus, Acasto-que Peliae filio fratri Peliadum, quod se+cum Colchos ierat, regnum paternum tradidit; ipse cum Medea Corinthum profectus est.
previous: 23pr | next: 25pr |