texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 261_237

title. AGAMEMNON QUI IGNARUS DIANAE CERVAM OCCIDIT.

  1. Cum de Graecia ad Aulidem Danai uenissent, Agamemnon Dianae ceruam occidit ignarus: unde dea irata, flatus uentorum remouit. Quare cum nec nauigare possent, et pestilentiam sustinerent, consulta oracula dixerunt, Agamemnonio sanguine esse placandam Dianam. Ergo cum ab Ulyxe per nuptiarum simulationem, adducta Iphigenia in eo esset ut immolaretur, numinis misericordia sublata est, & cerua supposita. & translata ad Tauricam ciuitatem, regi Thoanti tradita est, sacerdos-que facta, ductum-ne Dictynnae Dianae secundum consuetudinem statutam, humano sanguine placaret, cognouit fratrem Orestem. qui accepto oraculo carendi sororis furoris causa, cum amico Pylade Colchos petierat, & cum occiso Thoante simulacrum sustulit, absconditum fasce lignorum (unde & fascelis dicitur, notandum non tantum a face cum qua pingitur, propter quod et lucifera dicitur) & Aritiam Ariciam detulit. Sed cum postea Romanis sacrorum crudelitas displiceret, quanquam serui immolarentur, ad Laconas Diana translata est, ubi sacrificii consuetudo adolescentum uerberibus seruabatur, qui uocabantur Bomonicae, quia auri aris superpositi contendebant, qui plura posset uerbera sustinere. Orestis uero ossa de Aricia Romam translata sunt, & condita ante templum Saturni, quod est ante cliuum Capitolinum iuxta Concordiae templum.

previous: 260_237 next: 262_268