texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 26pr

title. MEDEA EXUL.

  1. Medea Corintho exul Athenas ad Aegeum Pandionis filium deuenit in hospitium ei-que nupsit; ex eo natus est Medus.

  2. postea sacerdos Dianae Medeam exagitare coepit, regi-que negabat sacra caste facere posse eo quod in ea ciuitate esset mulier uenefica et scelerata. tunc iterum exulatur.

  3. Medea autem iunctis draconibus ab Athenis Colchos redit; quae in itinere Absoridem uenit, ubi frater Abysrtus sepultus erat. ibi Absoritani serpentium multitudini resistere non poterant; Medea autem ab eis rogata lectas eas in tumulum fratris coniecit, quae adhuc ibi permanentes, si qua autem extra tumulum exit, debitum naturae persoluit.


previous: 25pr next: 27pr