texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 273_268

title. QUI PRIMI LUDOS FECERUNT USQUE AD AENEAM QUINTUM DECIMUM.

  1. . . . . . . . . quinto loco Argis quos fecit Danaus Beli filius filiarum nuptiis cantu, unde hymenaeus dictus.

  2. sexto autem iterum Argis quos fecit Lynceus Aegypti filius Iunoni Argiuae, qui appellantur ἀσπὶς ἐν Ἄργει. quibus ludis qui uicit accipit pro corona clipeum, ideo quod Abas Lyncei et Hypermestrae filius nuntiauit Danaum parentibus perisse, cui Lynceus de templo Iunonis Argiuae detraxit clipeum quod Danaus in iuuenta gesserat et Iunoni sacrauerat, et Abanti filio muneri dedit.

  3. in his ludis qui semel uicit et iterum descendit ad certamen . . . . ut nisi iterum uincat . . . . . saepe descendat.

  4. septimo autem loco Perseus Iouis et Danaes filius funebres Polydectae nutritori suo in insula Seripho, ubi cum luctatur percussit Acrisium auum suum et occidit. itaque quod sua uoluntate noluit, id deorum factum est numine.

  5. octauo loco fecit Hercules Olympiae gymnicos Pelopi Tantali filio, in quibus ipse contendit pammachium, quod nos pancratium uocamus, cum Achareo.

  6. nono loco facti sunt in Nemea Archemoro Lyci et Eurydices filio, quos fecerunt septem duces qui Thebas ibant oppugnatum, in quibus ludis postea uicerunt cursu Euneus et Deipylus Iasonis et Hypsipyles filii.

  7. his quoque ludis pythaules qui Pythia cantauerunt septem habuit palliatos qui uoce cantauerunt, unde postea appellatus est choraules.

  8. decimo Isthmia Melicertae Athamantis filio et Inus fecisse dicitur Eratocles, alii poetae dicunt Theseum.

  9. undecimo fecerunt Argonautae in Propontide Cyzico regi una cum filio, quem Iason imprudens noctu in litore occiderat, saltu luctatione et iaculo.

  10. duodecimo autem, Argiuis quos fecit Acastus Peliae filius. his ludis uicerunt Zetes Aquilonis filius dolichodromo, Calais eiusdem filius diaulo, Castor Iouis filius stadio, Pollux eiusdem filius caestu, Telamon Aeaci filius disco, Peleus eiusdem luctatione, Hercules Iouis filius pammachio, Meleager Oenei filius iaculo:

  11. Cygnus Martis filius armis occidit Pilum Diodoti filium, Bellerophontes uicit equo; quadrigis autem uicit Iolaus Iphicli filius Glaucum Sisyphi filium, quem equi mordici distraxerunt; Eurytus Mercurii filius sagittis, Cephalus Deionis filius funda, Olympus Marsyae discipulus tibiis, Orpheus Oeagri filius cithara, Linus Apollinis filius cantu, Eumolpus Neptuni filius ad Olympi tibias uoce.

  12. tertio decimo fecit in Ilio Priamus cenotaphium Paridi, quem natum iusserat interfici, gymnicos, in quibus certati sunt cursu Nestor Nelei filius, Helenus Priami filius, Deiphobus eiusdem, Polites eiusdem, Telephus Herculis filius, Cygnus Neptuni filius, Sarpedon Iouis filius, Paris Alexander pastor Priami ignarus filius. uicit autem Paris et inuentus est esse Priami filius.

  13. quarto decimo Achilles Patroclo funebres, in quibus Aiax uicit lucta et accepit lebetem aureum munus, deinde Menelaus uicit iaculo et accepit muneri iaculum aureum. dimisso spectaculo eodem Phrygas captiuos duodecim in rogum Patrocli et equum et canem coniecit.

  14. quinto decimo fecit Aeneas Veneris et Anchisae filius in Sicilia ad Acesten Crinisi fluminis filium hospitem; ibi Aeneas patris ornauit exsequias ludicro-que certamine honores debitos manibus soluit, in quibus primum nauale certamen fuit de . . . Mnestheus, nauis Pistris, Gyas, nauis Chimaera, Sergestus, nauis Centaurus.

  15. uicit autem Cloanthus cum naui Scylla et accepit praemium talentum argenti, auratam chlamydem ex purpura intextum Ganymeden; Mnestheus loricam adeptus est, Gyas abstulit lebetas cymbia-que argento caelata, Sergestus captiuam cum duobus filiis nomine Pholoen.

  16. secundo deinde certamine cursu Nisus, Euryalus, Diores, Salius, Helymus, Panopes; uicit Euryalus, accepit praemium equum phaleris insignem, secundo Helymus Amazoniam pharetram, tertio Diores galeam Argolicam, Salio exuuias leonis donauit, Niso clipeum opus Didymaonis.

  17. tertio deinde certamine, caestibus Dares et Entellus; uicit Entellus, accepit praemium taurum, Dareti gladium et ensem tribuit.

  18. quarto deinde certarunt sagitta Hippocoon, Mnestheus, Acestes, Eurytion, qui accepit muneri galeam, quia iudicis propter omen Acestae honorem cessit.

  19. quinto Ascanio puero duce luserunt pueri Troiam.


previous: 272_268 next: 274_268