texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 274_268

title. QUIS QUID INUENERIT.

  1. . . . . . quidam nomine Cerasus uinum cum Acheloo flumine in Aetolia miscuit, unde miscere κεράσαι est dictum. antiqui autem nostri in lectis tricliniaribus in fulcris capita asellorum uite alligata habuerunt, significantes eum uini suauitatem inuenisse. caper autem uitem quam praeroserat plenius fructum protulit, unde etiam putationem inuenerunt.

  2. Pelethronius frenos et stratum equis primus inuenit.

  3. Belona prima acum repperit, quae Graece βελόνη appellatur.

  4. Cadmus Agenoris filius aes Thebis primus inuentum condidit; Aeacus Iouis filius in Panchaia in monte Taso aurum primus inuenit. Indus rex in Scythia argentum primus inuenit, quod Erichthonius Athenas primum attulit.

  5. Elide, quae urbs est in Peloponneso, certamina quadrigarum primum instituta sunt.

  6. Midas rex Cybeles filius Phryx plumbum album et nigrum primus inuenit.

  7. Arcades res diuinas primi diis fecerunt.

  8. Phoroneus Inachi filius arma Iunoni primus fecit, qui ob eam causam primus regnandi potestatem habuit.

  9. Chiron centaurus Saturni filius artem medicinam chirurgicam ex herbis primus instituit; Apollo artem oculariam medicinam primus fecit; tertio autem loco Asclepius Apollinis filius clinicen repperit.

  10. antiqui obstetrices non habuerunt, unde mulieres uerecundia ductae interierant. nam Athenienses cauerant ne quis seruus aut femina artem medicinam disceret. Hagnodice quaedam puella uirgo concupiuit medicinam discere, quae cum concupisset, demptis capillis habitu uirili se Herophilo cuidam tradidit in disciplinam.

  11. quae cum artem didicisset, et feminam laborantem audisset ab inferiore parte, ueniebat ad eam, quae cum credere se noluisset, aestimans uirum esse, illa tunica sublata ostendit se feminam esse, et ita eas curabat.

  12. quod cum uidissent medici se ad feminas non admitti, Hagnodicen accusare coeperunt, quod dicerent eum glabrum esse et corruptorem earum, et illas simulare imbecillitatem.

  13. quod cum Areopagitae consedissent, Hagnodicen damnare coeperunt; quibus Hagnodice tunicam alleuauit et se ostendit feminam esse. et ualidius medici accusare coeperunt, quare tum feminae principes ad iudicium uenerunt et dixerunt, Vos coniuges non estis sed hostes, quia quae salutem nobis inuenit eam damnatis. tunc Athenienses legem emendarunt, ut ingenuae artem medicinam discerent.

  14. Perdix Daedali sororis filius et circinum et serram ex piscis spina repperit.

  15. Daedalus Eupalami filius deorum simulacra primus fecit.

  16. Oannes qui in Chaldaea de mari exisse dicitur astrologiam interpretatus est.

  17. Lydi surculis lanam infecerunt, postea idem stamen.

  18. Pan fistulae cantum primus inuenit.

  19. in Sicilia frumentum Ceres prima inuenit.

  20. Tyrrhenus Herculis filius tubam primus inuenit hac ratione, quod cum carne humana comites eius uescerentur, ob crudelitatem incolae circa regionem diffugerunt; tunc ille quia ex eorum decesserat, concha pertusa buccinauit et pagum conuocauit, testati-que sunt se mortuum sepulturae dare nec consumere. unde tuba Tyrrhenum melos dicitur.

  21. quod exemplum hodie Romani seruant, et cum aliquis decessit, tubicines cantant et amici conuocantur testandi gratia eum neque ueneno neque ferro interiisse. cornicines autem classici inuenerunt.

  22. Afri et Aegyptii primum fustibus dimicauerunt, postea Belus Neptuni filius gladio belligeratus est, unde bellum est dictum.


previous: 273_268 next: 275_268