texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 277_268

title. RERUM INVENTORES PRIMI.

  1. Parcae, Clotho Lachesis Atropos, inuenerunt litteras Graecas septem, Α Β Η Τ Ι Υ . . ; alii dicunt Mercurium ex gruum uolatu, quae cum uolant litteras exprimunt; Palamedes autem Nauplii filius inuenit aeque litteras undecim . . . . , Simonides litteras aeque quattuor, Ω Ε Ζ Φ, Epicharmus Siculus litteras duas, Π et Ψ.

  2. has autem Graecas Mercurius in Aegyptum primus detulisse dicitur, ex Aegypto Cadmus in Graeciam, quas Euandrus profugus ex Arcadia in Italiam transtulit, quas mater eius Carmenta in Latinas commutauit numero xv. Apollo in cithara ceteras adiecit.

  3. idem Mercurius et palaestram mortales primus docuit.

  4. Ceres fruges serere boues domare et alumno suo Triptolemo fruges serere demonstrauit; qui cum seuisset et sus, id est porcus, quod seuerat effodisset, suem comprehendit et duxit ad aram Cereris, et frugibus super caput eius positis eidem Cereri immolauit. inde primum inuentum est super hostiam molam salsam imponere.


previous: 276_268 next: -