Rigorously curated citable Latin texts
title. MEDUS.
Persi Solis filio, fratri Aeetae, responsum fuit ab Aeetae progenie mortem cauere: ad quem Medus dum matrem persequitur tempestate est delatus, quem satellites comprehensum ad regem Persen perduxerunt.
Medus Aegei et Medeae filius ut uidit se in inimici potestatem uenisse, Hippoten Creontis filium se esse mentitus est. rex diligentius quaerit et in custodia eum conici iussit; ubi sterilitas et penuria frugum dicitur fuisse.
quo Medea in curru iunctis draconibus cum uenisset, regi se sacerdotem Dianae ementita est; dixit sterilitatem se expiare posse, et cum a rege audisset Hippoten Creontis filium in custodia haberi, arbitrans eum patris iniuriam exsequi uenisse, ibi-que . . . . . . . imprudens filium prodidit.
nam regi persuadet eum Hippoten non esse sed Medum Aegei filium a matre missum ut regem interficeret, petit-que ab eo ut interficiendus sibi traderetur, aestimans Hippoten esse.
itaque Medus cum productus esset ut mendacium morte puniret, ut illa aliter esse uidit quam putauit, dixit se cum eo colloqui uelle atque ensem ei tradidit iussit-que aui sui iniurias exsequi. Medus re audita Persen interfecit regnum-que auitum possedit; ex suo nomine terram Mediam cognominauit.
previous: 26pr | next: 28pr |