texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 28pr

title. OTOS ET EPHIALTES.

  1. Otos et Ephialtes Aloei et Iphimedes Neptuni . . . . filiae filii mira magnitudine dicuntur fuisse; hi singuli singulis mensibus nouem digitis crescebant. itaque cum essent annorum nouem in caelum ascendere sunt conati.

  2. qui aditum sibi ita faciebant; montem enim Ossam super Pelion posuerunt (unde etiam Pelion Ossa mons appellatur), alios-que montes construebant; qui ab Apolline nacti sunt interfecti.

  3. alii autem auctores dicunt Neptuni et Iphimedes filios fuisse atrotos; hi cum Dianam comprimere uoluissent, quae cum non posset uiribus eorum obsistere, Apollo inter eos ceruam misit, quam illi furore incensi dum uolunt iaculis interficere, alius alium interfecerunt.

  4. qui ad inferos dicuntur hanc poenam pati; ad columnam auersi alter ab altero serpentibus sunt deligati; est styx inter, columnam sedens ad quam sunt deligati.


previous: 27pr next: 29pr