texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 29pr

title. ALCIMENA.

  1. Amphitryon cum abesset ad expugnandam Oechaliam, Alcimena aestimans Iouem coniugem suum esse, eum thalamis recepit. qui cum in thalamos uenisset et ei referret quae in Oechalia gessisset, ea credens coniugem esse cum eo concubuit.

  2. qui tam libens cum ea concubuit ut unum diem usurparet, duas noctes congeminaret, ita ut Alcimena tam longam noctem ammiraretur. postea cum nuntiaretur ei coniugem uictorem adesse, minime curauit, quod iam putabat se coniugem suum uidisse.

  3. qui cum Amphitryon in regiam intrasset et eam uideret neglegentius securam, mirari coepit et queri quod se aduenientem non excepisset; cui Alcimena respondit: Iam pridem uenisti et me-cum concubuisti et mihi narrasti quae in Oechalia gessisses.

  4. quae cum signa omnia diceret, sensit Amphitryon numen aliquod fuisse pro se, ex qua die cum ea non concubuit. quae ex Ioue compressa peperit Herculem.


previous: 28pr next: 30pr