Rigorously curated citable Latin texts
title. PARERGA EIUSDEM.
Antaeum terrae filium in Libya occidit. hic cogebat hospites se+cum luctari et delassatos interficiebat; hunc luctando necauit.
Busiridem in Aegypto, qui hospites immolare solitus erat; huius legem cum audiit, passus est se cum infula ad aram adduci, Busiris autem cum uellet deos imprecari, Hercules eum claua ac ministros sacrorum interfecit.
Cygnum Martis filium armis superatum occidit. quo cum Mars uenisset et armis propter filium contendere uellet cum eo, Iouis inter eos fulmen misit.
cetum cui Hesione fuit apposita Troiae occidit; Laomedonta patrem Hesiones quod eam non reddebat sagittis interfecit.
aethonem aquilam quae Prometheo cor exedebat sagittis interfecit.
Lycum Neptuni filium quod Megaram Creontis filiam uxorem eius et filios Therimachum et Ophiten occidere uoluit interfecit.
Achelous fluuius in omnis figuras se immutabat. hic cum Hercule propter Deianirae coniugium cum pugnaret, in taurum se conuertit, cui Hercules cornu detraxit, quod cornu Hesperidibus siue Nymphis donauit, quod deae pomis replerunt et cornu copiae appellarunt.
Neleum Hippocoontis filium cum decem filiis occidit, quoniam is eum purgare siue lustrare noluit tunc cum Megaram Creontis filiam uxorem suam et filios Therimachum et Ophiten interfecerat.
Eurytum quod Iolen filiam eius in coniugium petiit et ille eum repudiauit occidit.
centaurum Nessum quod Deianiram uiolare uoluit occidit.
Eurytionem centaurum quod Deianiram Dexameni filiam speratam suam uxorem petiit occidit.
previous: 30pr | next: 32pr |