Rigorously curated citable Latin texts
title. DEIANIRA.
Deianira Oenei filia Herculis uxor cum uidit Iolen uirginem captiuam eximiae formae esse adductam uerita est ne se coniugio priuaret. itaque memor Nessi praecepti, uestem tinctam centauri sanguine Herculi qui ferret nomine Lichan famulum misit.
inde paulum quod in terra deciderat et id sol attigit, ardere coepit. quod Deianira ut uidit, aliter esse ac Nessus dixerat intellexit, et qui reuocaret eum cui uestem dederat misit.
quam Hercules iam induerat, statim-que flagrare coepit; qui cum se in flumen coniecisset ut ardorem extingueret, maior flamma exibat; demere autem cum uellet, uiscera se-quebantur.
tunc Hercules Licham qui uestem attulerat rotatum in mare iaculatus est, qui quo loco cecidit petra nata est quae Lichas appellatur.
tunc dicitur Philoctetes Poeantis filius pyram in monte Oetaeo construxisse Herculi, eum-que ascendisse . . . . . . mortalitatem. ob id beneficium Philocteti Hercules arcus et sagittas donauit.
Deianira autem ob factum Herculis ipsa se interfecit.
previous: 35pr | next: 37pr |