texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 38pr

title. THESEI LABORES.

  1. Corynetem Neptuni filium armis occidit;

  2. Pityocamptem qui iter gradientes cogebat ut se+cum arborem pinum ad terram flecterent, quam qui cum eo prenderat, ille eam uiribus missam faciebat; ita ad terram grauiter elidebatur et periebat, hunc interfecit.

  3. Procrustem Neptuni filium. ad hunc hospes cum uenisset, si longior esset, minori lecto proposito, reliquam corporis partem praecidebat; sin autem breuior statura erat, lecto longiori dato, incudibus suppositis extendebat eum usque dum lecti longitudinem aequaret. hunc interfecit.

  4. Scironem, qui ad mare loco quodam praerupto sedebat et qui iter gradiebatur cogebat eum sibi pedes lauare, et ita in mare praecipitabat, hunc Theseus pari leto in mare deiecit, ex quo Scironis petrae sunt dictae.

  5. Cercyonem Vulcani filium armis occidit.

  6. aprum qui fuit Cremyone occidit.

  7. taurum qui fuit Marathone, quem Hercules a Creta ad Eurystheum adduxerat, occidit.

  8. Minotaurum oppido Gnosi occidit.


previous: 37pr next: 39pr