Rigorously curated citable Latin texts
title. PHRIXUS.
Phrixus et Helle insania a Libero obiecta cum in silua errarent, Nebula mater eo dicitur uenisse et arietem inauratum adduxisse, Neptuni et Theophanes filium, eum-que natos suos ascendere iussit et Colchos ad regem Aeolum Solis filium transire ibi-que arietem Marti immolare.
ita dicitur esse factum; quo cum ascendissent et aries eos in pelagus detulisset, Helle de ariete decidit, ex quo Hellespontum pelagus est appellatum, Phrixum autem Colchos detulit; ibi matris praeceptis arietem immolauit pellem-que eius inauratam in templo Martis posuit, quam seruante dracone Iason Aesonis et Alcimedis filius dicitur petisse.
Phrixum autem Aeeta libens recepit filiam-que Chalciopen dedit ei uxorem; quae postea liberos ex eo procreauit. sed ueritus est Aeeta ne se regno eicerent, quod ei responsum fuit ex prodigiis ab aduena Aeoli filio mortem caueret; itaque Phrixum interfecit.
at filii eius, Argus Phrontis Melas Cylindrus, in ratem conscenderunt, ut ad auum Athamentem transirent: hos Iason cum pellem peteret, naufragos ex insula Dia sustulit et ad Chalciopen matrem reportauit, cuius beneficio ad sororem Medeam est commendatus.
previous: 2pr | next: 4pr |