Rigorously curated citable Latin texts
title. MINOS
Minos Iouis et Europae filius cum Atheniensibus belligerauit, cuius filius Androgeus in pugna est occisus. qui posteaquam Athenienses uicit, uectigales Minois esse coeperunt; instituit autem ut anno uno quoque septenos liberos suos Minotauro ad epulandum mitterent.
Theseus posteaquam a Troezene uenerat et audit quanta calamitate ciuitas afficeretur, uoluntarie se ad Minotaurum pollicitus est ire.
quem pater cum mitteret, praedixit ei ut si uictor reuerteretur uela candida in nauem haberet; qui autem ad Minotaurum mittebantur uelis atris nauigabant.
previous: 40pr | next: 42pr |