Rigorously curated citable Latin texts
title. ARIADNE.
Theseus in insula Dia tempestate retentus, cogitans si Ariadnen in patriam portasset, sibi opprobrium futurum, itaque in insula Dia dormientem reliquit; quam Liber amans inde sibi in coniugium abduxit.
Theseus autem cum nauigaret oblitus est atra uela mutare, itaque Aegeus pater eius credens Theseum a Minotauro esse consumptum in mare se praecipitauit, ex quo Aegeum pelagus est dictum.
Ariadnes autem sororem Phaedram Theseus duxit in coniugium.
previous: 42pr | next: 44pr |