Rigorously curated citable Latin texts
title. PHILOMELA.
Tereus Martis filius Thrax cum Prognen Pandionis filiam in coniugium haberet, Athenas ad Pandionem socerum uenit rogatum ut Philomelam alteram filiam sibi in coniugium daret, Prognen suum diem obisse dicit.
Pandion ei ueniam dedit, Philomelamque et custodes cum ea misit; quos Tereus in mare iecit, Philomelamque inuentam in monte compressit. postquam autem in Thraciam redit, Philomelam mandat ad Lynceum regem, cuius uxor Lathusa quod Progne fuit familiaris statim paelicem ad eam deduxit.
Progne cognita sorore et Terei impium facinus, pari consilio machinari coeperunt regi talem gratiam referre. interim Tereo ostendebatur in prodigiis Ity filio eius mortem a propinqua manu adesse; quo responso audito cum arbitraretur Dryantem fratrem suum filio suo mortem machinari, fratrem Dryantem insontem occidit.
Progne autem filium Itym ex se et Tereo natum occidit, patri-que in epulis apposuit et cum sorore profugit.
Tereus facinore cognito fugientes cum inse-queretur, deorum misericordia factum est ut Progne in hirundinem commutaretur, Philomela in lusciniam; Tereum autem accipitrem factum dicunt.
previous: 44pr | next: 46pr |