Rigorously curated citable Latin texts
title. ERECHTHEUS.
Erechtheus Pandionis filius habuit filias quattuor, quae inter se coniurarunt si una earum mortem obisset ceterae se interficerent.
in eo tempore Eumolpus Neptuni filius Athenas uenit oppugnaturus, quod patris sui terram Atticam fuisse diceret.
is uictus cum exercitu cum esset ab Atheniensibus interfectus, Neptunus ne filii sui morte Erechtheus laetaretur expostulauit ut eius filia Neptuno immolaretur.
itaque Chthonia filia cum esset immolata ceterae fide data se ipsae interfecerunt; ipse Erechtheus ab Ioue Neptuni rogatu fulmine est ictus.
previous: 45pr | next: 47pr |