Rigorously curated citable Latin texts
title. ALCESTIS.
Alcestim Peliae et Anaxibies Biantis filiae filiam complures proci petebant in coniugium; Pelias uitans eorum condiciones repudiauit et simultatem constituit, ei se daturum qui feras bestias ad currum iunxisset et Alcestim in coniugio auexisset.
itaque Admetus ab Apolline petiit ut se adiuuaret. Apollo autem quod ab eo in seruitute liberaliter esset acceptus, aprum et leonem ei iunctos tradidit, quibus ille Alcestim auexit.
et illud ab Apolline accepit, ut pro se alius uoluntarie moreretur. pro quo cum neque pater neque mater mori uoluisset, uxor se Alcestis obtulit et pro eo uicaria morte interiit; quam postea Hercules ab inferis reuocauit.
previous: 50pr | next: 52pr |