texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 52pr

title. AEGINA.

  1. Iuppiter cum Aeginam Asopi filiam uellet comprimere et Iunonem uereretur, detulit eam in insulam Delon et grauidam fecit, unde natus est Aeacus.

  2. hoc Iuno cum rescisset, serpentem in aquam misit qui eam uenenauit, ex qua qui biberet, debitum naturae soluebat.

  3. quod cum amissis sociis Aeacus prae paucitate hominum morari non posset, formicas intuens petiit ab Ioue ut homines in praesidio sibi daret. tunc Iuppiter formicas in homines transfigurauit, qui Myrmidones sunt appellati quod Graece formicae μύρμηκες dicuntur.

  4. insula autem Aeginae nomen possedit.


previous: 51pr next: 53pr