texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 54pr

title. THETIS.

  1. Thetidi Nereidi fatum fuit, qui ex ea natus esset fortiorem fore quam patrem.

  2. hoc praeter Prometheum cum sciret nemo et Iouis uellet cum ea concumbere, Prometheus Ioui pollicetur se eum praemoniturum si se uinculis liberasset. itaque fide data monet Iouem ne cum Thetide concumberet, ne si fortior nasceretur, Iouem de regno deiceret quemadmodum et ipse Saturno fecerat.

  3. itaque datur Thetis in coniugium Peleo Aeaci filio, et mittitur Hercules ut aquilam interficiat quae eius cor exedebat; ea-que interfecta Prometheus post ⅩⅩⅩ annos de monte Caucaso est solutus.


previous: 53pr next: 55pr