Rigorously curated citable Latin texts
title. STHENEBOEA.
Bellerophon cum ad Proetum regem exsul in hospitium uenisset, adamatus est ab uxore eius Stheneboea; qui cum concumbere cum ea noluisset, illa uiro suo mentita est se ab eo compellatam.
at Proetus re audita conscripsit tabellas de ea re et mittit eum ad Iobatam regem, patrem Stheneboeae. quibus lectis talem uirum interficere noluit, sed ad Chimaeram eum interficiendum misit, quae tripartito corpore flammam spirare dicebatur.
idem: prima leo, postrema draco, media ipsa chimaera.
hanc super Pegasum sedens interfecit, et decidisse dicitur in campos Aleios, unde etiam coxas eiecisse dicitur.
at rex uirtutes eius laudans alteram filiam dedit ei in matrimonium. Stheneboea re audita ipsa se interfecit.
previous: 56pr | next: 58pr |