texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 59pr

title. PHYLLIS.

  1. Demophoon Thesei filius in Thraciam ad Phyllidem in hospitium dicitur uenisse et ab ea esse amatus; qui cum in patriam uellet redire, fidem ei dedit se ad eam rediturum.

  2. qui die constituta cum non uenisset, illa eo die dicitur nouies ad litus cucurrisse, quod ex ea Ἐννέα Ὁδοὶ Graece appellatur. Phyllis autem ob desiderium Demophoontis spiritum emisit.

  3. cui parentes cum sepulchrum constituissent, arbores ibi sunt natae quae certo tempore Phyllidis mortem lugent, quo folia arescunt et diffluunt; cuius ex nomine folia Graece φύλλα sunt appellata.


previous: 58pr next: 60pr