texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 60pr

title. SISYPHUS ET SALMONEUS.

  1. Sisyphus et Salmoneus Aeoli filii inter se inimici fuere. Sisyphus petiit ab Apolline quomodo posset interficere inimicum, id est fratrem; cui responsum fuit, si ex compressu Tyronis Salmonei fratris filiae procreasset liberos, fore ultores.

  2. quod cum Sisyphus fecisset, duo sunt filii nati, quos Tyro mater eorum sorte audita necauit. at Sisyphus ut resciit . . . . . . .

  3. qui nunc dicitur saxum propter impietatem aduersus montem ad inferos ceruicibus uoluere, quod cum ad summum uerticem perduxerit, rursum deorsum post se reuoluatur.


previous: 59pr next: 61pr