Hyginus, Fabulae, section 62pr
title. IXION.
- Ixion Leontei filius conatus est Iunonem comprimere: Iuno Iouis iussu nubem supposuit, quam Ixion Iunonis simulacrum esse credidit; ex ea nati sunt centauri. at Mercurius Iouis iussu Ixionem ad inferos in rota constrinxit, quae ibi adhuc dicitur uerti.