texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 63pr

title. DANAE.

  1. Danae Acrisii et Aganippes filia. huic fuit fatum ut quod peperisset Acrisium interficeret; quod timens Acrisius, eam in muro lapideo praeclusit. Iouis autem in imbrem aureum conuersus cum Danae concubuit, ex quo compressu natus est Perseus.

  2. quam pater ob stuprum inclusam in arca cum Perseo in mare deiecit.

  3. ea uoluntate Iouis delata est in insulam Seriphum, quam piscator Dictys cum inuenisset, effracta ea uidit mulierem cum infante, quos ad regem Polydectem perduxit, qui eam in coniugio habuit et Perseum educauit in templo Mineruae.

  4. quod cum Acrisius rescisset eos ad Polydectem morari, repetitum eos profectus est; quo cum uenisset, Polydectes pro eis deprecatus est, Perseus Acrisio auo suo fidem dedit se eum numquam interfecturum.

  5. qui cum tempestate retineretur, Polydectes moritur; cui cum funebres ludos facerent, Perseus disco misso quem uentus distulit in caput Acrisii et eum interfecit.

  6. ita quod uoluntate sua noluit, deorum factum est; sepulto autem eo Argos profectus est regna-que auita possedit.


previous: 62pr next: 64pr