texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 64pr

title. ANDROMEDA.

  1. Cassiope filiae suae Andromedae formam Nereidibus anteposuit. ob id Neptunus expostulauit ut Andromeda Cephei filia ceto obiceretur.

  2. quae cum esset obiecta, Perseus Mercurii talaribus uolans eo dicitur uenisse et eam liberasse a periculo; quam cum adducere uellet, Cepheus pater cum Agenore, cuius sponsa fuit, Perseum clam interficere uoluerunt.

  3. ille cognita re caput Gorgonis eis ostendit omnes-que ab humana specie sunt informati in saxum. Perseus cum Andromeda in patriam redit.

  4. Polydectes siue Proetus ut uidit Perseum tantam uirtutem habere, pertimuit eum-que per dolum interficere uoluit; qua re cognita Perseus caput Gorgonis ei ostendit et is ab humana specie est immutatus in lapidem.


previous: 63pr next: 65pr