texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 65pr

title. ALCYONE.

  1. Ceyx Hesperi siue Luciferi et Philonidis filius cum in naufragio periisset, Alcyone Aeoli et Aegiales filia uxor eius propter amorem ipsa se in mare praecipitauit; qui deorum misericordia ambo in aues sunt mutati quae alcyones dicuntur. hae aues nidum oua pullos in mare septem diebus faciunt hiberno tempore; mare his diebus tranquillum est, quos dies nautae alcyonia appellant.

previous: 64pr next: 66pr