Rigorously curated citable Latin texts
title. OEDIPUS.
Postquam Oedipus Laii et Iocastes filius ad puberem aetatem peruenit, fortissimus praeter ceteros erat, ei-que per inuidiam aequales obiciebant eum subditum esse Polybo, eo quod Polybus tam clemens esset et ille impudens; quod Oedipus sensit non falso sibi obici.
itaque Delphos est profectus sciscitatum de parentibus suis. interim Laio in prodigiis ostendebatur mortem ei adesse de nati manu.
idem cum Delphos iret, obuiam ei Oedipus uenit, quem satellites cum uiam regi dari iuberent, neglexit. rex equos immisit et rota pedem eius oppressit; Oedipus iratus inscius patrem suum de curru detraxit et occidit.
Laio occiso Creon Menoecei filius regnum occupauit; interim Sphinx Typhonis in Boeotiam est missa, quae agros Thebanorum uexabat; ea regi Creonti simultatem constituit, si carmen quod posuisset aliquis interpretatus esset, se inde abire, si autem datum carmen non soluisset, eum se consumpturam dixit neque aliter de finibus excessuram.
rex re audita per Graeciam edixit; qui Sphingae carmen soluisset, regnum se et Iocasten sororem ei in coniugium daturum promisit. cum plures regni cupidine uenissent et a Sphinge essent consumpti, Oedipus Laii filius uenit et carmen est interpretatus; illa se praecipitauit.
Oedipus regnum paternum et Iocasten matrem inscius accepit uxorem, ex qua procreauit Eteoclen et Polynicen, Antigonam et Ismenen. interim incidit Thebis sterilitas frugum et penuria ob Oedipodis scelera, interrogatus-que Tiresias quid ita Thebae uexarentur, respondit, si quis ex draconteo genere superesset et pro patria interiisset, pestilentia liberaturum. tum Menoeceus Iocastae pater se de muris praecipitauit.
dum haec Thebis geruntur, Corintho Polybus decedit, quo audito Oedipus moleste ferre coepit, aestimans patrem suum obisse; cui Periboea de eius suppositione palam fecit; item Menoetes senex, qui eum exposuerat, ex pedum cicatricibus et talorum agnouit Lai filium esse.
Oedipus re audita postquam uidit se tot scelera nefaria fecisse, ex ueste matris fibulas detraxit et se luminibus priuauit, regnum-que filiis suis alternis annis tradidit, et a Thebis Antigona filia duce profugit.
previous: 66pr | next: 68pr |