texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 68pr

title. POLYNICES.

  1. Polynices Oedipodis filius anno peracto regnum ab Eteocle fratre repetit; ille cedere noluit, itaque Polynices Adrasto rege adiuuante cum septem ductoribus Thebas oppugnatum uenit.

  2. ibi Capaneus quod contra Iouis uoluntatem Thebas se capturum diceret, cum murum ascenderet fulmine est percussus; Amphiaraus terra est deuoratus; Eteocles et Polynices inter se pugnantes alius alium interfecerunt.

  3. his cum Thebis parentaretur, etsi uentus uehemens esset, tamen fumus se numquam in unam partem conuertit sed alius alio seducitur.

  4. ceteri cum Thebas oppugnarent et Thebani regibus suis diffiderent, Tiresias Eueris filius augur praemonuit, si ex dracontea progenie aliquis interiisset, oppidum ea clade liberari. Menoeceus cum uidit se unum ciuium salutem posse redimere, muro se praecipitauit; Thebani uictoria sunt potiti.


previous: 67pr next: 68a