Rigorously curated citable Latin texts
title. item aliter.
Polynices Oedipodis filius anno peracto regnum ab Eteocle fratre paternum repetit; ille cedere noluit; Polynices Thebas oppugnatum uenit.
ibi Capaneus quod contra Iouis uoluntatem Thebas se capturum dixit cum murum ascenderet fulmine percussus est; Amphiaraus terra est deuoratus; Eteocles et Polynices depugnantes alius alium interfecerunt.
quibus cum Thebis parentatur, etsi uentus uehemens est tamen fumus se numquam in unam partem uertit sed se in duas partes seducit.
ceteri cum Thebas oppugnarent et Thebanus . . . . . .
previous: 68a | next: 69b |