texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 69b

title. ADRASTUS.

  1. Adrasto Talai et Eurynomes filio responsum ab Apolline fuit eum filias suas Argiam et Deipylam apro et leoni daturum in coniugium.

  2. sub eodem tempore Polynices Oedipodis filius expulsus ab Eteocle fratre ad Adrastum deuenit et Tydeus simul Oenei et Periboeae captiuae filius a patre, quod fratrem Menalippum in uenatione occiderat, fere sub eodem tempore uenit.

  3. quod cum satellites Adrasto nuntiassent duos iuuenes incognita ueste uenisse, unus enim aprinea pelle opertus alter leonina, tunc Adrastus memor sortium suarum iubet eos ad se perduci atque ita interrogauit quid ita hoc cultu in regna sua uenissent.

  4. cui Polynices indicat se a Thebis uenisse et idcirco se pellem leoninam operuisse quod Hercules a Thebis genus duceret et insignia gentis suae se+cum portaret; Tydeus autem dicit se Oenei filium esse et a Calydone genus ducere, ideo pelle aprinea se opertum, significans aprum Calydonium.

  5. tunc rex responsi memor Argiam maiorem dat Polynici, ex qua nascitur Thersander; Deipylam minorem dat Tydeo, ex qua nascitur Diomedes qui apud Troiam pugnauit.

  6. at Polynices rogat Adrastum ut sibi exercitum commodaret ad paternum regnum recuperandum a fratre; cui Adrastus non tantum exercitum dedit sed ipse cum aliis sex ducibus profectus est, quoniam Thebae septem portis claudebantur.

  7. Amphion enim qui Thebas muro cinxit septem filiarum nomine portas constituit; hae autem fuerunt Thera Cleodoxe Astynome Astycratia Chias Ogygia Chloris.


previous: 69a next: 69c