Rigorously curated citable Latin texts
title. REGES SEPTEM THEBAS PROFECTI.
Adrastus Talai filius ex Eurynome Iphiti filia Argiuus. Polynices Oedipodis filius ex Iocasta Menoecei filia Thebanus. Tydeus Oenei filius ex Periboea captiua Calydonius. Amphiaraus Oeclei uel ut alii auctores dicunt Apollinis ex Hypermestra Thestii filia Pylius. Capaneus Hipponoi filius ex Astynome Talai filia, sorore Adrasti, Argiuus. Hippomedon Mnesimachi filius ex Metidice Talai filia, sorore Adrasti, Argiuus. Parthenopaeus Meleagri filius ex Atalanta Iasii filia ex monte Parthenio Arcas.
hi omnes duces apud Thebas perierunt praeter Adrastum Talai filium, is enim equi beneficio ereptus est; qui postea filios eorum armatos ad Thebas expugnandas misit ut iniurias paternas uindicarent, eo quod insepulti iacuerant Creontis iussu, qui Thebas occuparat, fratris Iocastes.
previous: 69c | next: 70b |