Rigorously curated citable Latin texts
title. ANTIGONA.
Creon Menoecei filius edixit ne quis Polynicen aut qui una uenerunt sepulturae traderent, quod patriam oppugnatum uenerint; Antigona soror et Argia coniunx clam noctu Polynicis corpus sublatum in eadem pyra qua Eteocles sepultus est imposuerunt.
quae cum a custodibus deprehensae essent, Argia profugit, Antigona ad regem est perducta; ille eam Haemoni filio cuius sponsa fuerat dedit interficiendam. Haemon amore captus patris imperium neglexit et Antigonam ad pastores demandauit, ementitus-que est se eam interfecisse.
quae cum filium procreasset et ad puberem aetatem uenisset, Thebas ad ludos uenit; hunc Creon rex quod ex draconteo genere omnes in corpore insigne habebant cognouit. cum Hercules pro Haemone deprecaretur ut ei ignosceret, non impetrauit; Haemon se et Antigonam coniugem interfecit.
at Creon Megaram filiam suam Herculi dedit in coniugium, ex qua nati sunt Therimachus et Ophites.
previous: 71b | next: 73a |