Rigorously curated citable Latin texts
title. AMPHIARAUS ERIPHYLA ET ALCMAEON.
Amphiaraus Oeclei et Hypermestrae Thestii filiae filius augur, qui sciret si ad Thebas oppugnatum isset se inde non rediturum, itaque celauit se conscia Eriphyle coniuge sua Talai filia.
Adrastus autem ut eum inuestigaret monile aureum ex gemmis fecit et muneri dedit sorori suae Eriphylae, quae doni cupida coniugem prodidit; Amphiaraus Alcmaeoni filio suo praecepit ut post suam mortem poenas a matre exsequeretur.
qui postquam apud Thebas terra est deuoratus, Alcmaeon memor patris praecepti Eriphylen matrem suam interfecit; quem postea furiae exagitarunt.
previous: 72a | next: 74a |