Rigorously curated citable Latin texts
title. HYPSIPYLE.
Septem ductores qui Thebas oppugnatum ibant deuenerunt in Nemeam, ubi Hypsipyle Thoantis filia in seruitute puerum Archemorum siue Ophiten Lyci regis filium nutriebat; cui responsum erat ne in terra puerum deponeret antequam posset ambulare.
ergo ductores septem qui Thebas ibant aquam quaerentes deuenerunt ad Hypsipylen eam-que rogauerunt ut eis aquam demonstraret. illa timens puerum in terram deponere . . . . . . . . . . . . apium altissimum erat ad fontem, in quo puerum deposuit.
quae dum aquam eis tradit, draco fontis custos puerum exedit. at draconem Adrastus et ceteri occiderunt et Lycum pro Hypsipyle deprecati sunt, ludos-que puero funebres instituerunt, qui quinto quoque anno fiunt, in quibus uictores apiaciam coronam accipiunt.
previous: 73a | next: 75a |