texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 79a

title. HELENA.

  1. Theseus Aegei et Aethrae Pitthei filiae filius cum Pirithoo Ixionis filio Helenam Tyndarei et Ledae filiam uirginem de fano Dianae sacrificantem rapuerunt et detulerunt Athenas in pagum Atticae regionis.

  2. quod Iouis eos cum uidisset tantam audaciam habere ut se ipsi ad periculum offerrent, in quiete eis imperauit ut peterent ambo a Plutone Pirithoo Proserpinam in coniugium; qui cum per insulam Taenariam ad inferos descendissent et de qua re uenissent indicarent Plutoni, a furiis strati diu-que lacerati sunt.

  3. quo Hercules ad canem tricipitem ducendum cum uenisset, illi fidem eius implorarunt; qui a Plutone impetrauit eos-que incolumes eduxit.

  4. ob Helenam Castor et Pollux fratres belligerarunt et Aethram Thesei matrem et Phisadiem Pirithoi sororem ceperunt et in seruitutem sorori dederunt.


previous: 78a next: 80a