texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 80a

title. CASTOR.

  1. Idas et Lynceus Apharei filii ex Messenis habuerunt sponsas Phoeben et Hilairam Leucippi filias; hae autem formississimae uirgines cum essent et esset Phoebe sacerdos Mineruae, Hilaira Dianae, Castor et Pollux amore incensi eas rapuerunt.

  2. illi amissis sponsis arma tulerunt, si possent eas recuperare. Castor Lynceum in proelio interfecit; Idas amisso fratre omisit bellum et sponsam, coepit fratrem sepelire.

  3. cum ossa eius collocaret in pila, interuenit Castor et prohibere coepit monumentum fieri, quod diceret se eum quasi feminam superasse. Idas indignans gladio quo cinctus erat Castori inguina traiecit. alii dicunt quemadmodum aedificabat pilam super Castorem impulisse et sic interfectum.

  4. quod cum annuntiassent Polluci, accurrit et Idam uno proelio superauit, corpus-que fratris recuperatum sepulturae dedit; cum autem ipse stellam ab Ioue accepisset et fratri non esset data, ideo quod diceret Pollucem Iouis Castorem semine Tyndarei et Clytaemnestram natos, ipsum autem et Helenam Iouis esse filios, tunc deprecatus Pollux ut liceret ei munus suum cum fratre communicare; cui permisit.

  5. ideo-que dicitur ‘alterna morte redemptus’, unde etiam Romani seruant institutum; cum desultorem mittunt, unus duos equos habet, pileum in capite, de equo in equum transilit, quod ille sua et fratris uice fungatur.


previous: 79a next: 81a